Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
itaque ab his, qui uacare operi nolunt, iubet subtrahi et uelut membra otii corrupta putredine desecari, ne [*]( 5] 1. c. 13] 1. c. 10. 14] n Thess. 3, 6. 18] 1. c. 25] 1. c. ) [*]( 2 domorum H 3 quae tx qua L ipsi om. A 4 domus H 5 desiderare L 6 desiderare uel concupiscere inhiare G 7 cottid. G 8 uitii id 3 otiositatis G otii Lc 9 quos om. L epistola G2HL 10 pro- Scissent Gl proficerint (i prima in e mwi.) H meliora L 12 praemittet A permittit H1 15 nostri om. A hῑū A 16 inordinate ambulante A 18 et] ac A ad minantis add. G in marg.: apparet 19 contemBistis A 20 ipsam quoque L 21 Ñ (= nostri) blu A 22 contempnerent H 28 operi om. L 29 putridine AG1HT1 )
et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis: et in hoc rebelles eos quodammodo et contemptores notat, qui traditionem, quam acceperunt ab eo, tenere contemnant nec imitari uelint id, quod magistrum non solum uerbo docuisse meminerint sed etiam opere nouerint perfecisse. ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos. inmanem cumulum reprehensionis exaggerat, cum hoc eos adserit non obseruare, quod et memoriae eorum inhaereat et ad imitandum non solum uerbo instruente didicerint, sed etiam exemplo operum prouocante susceperint.