Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
quamobrem ciliciam uestem uelut circumspectam cunctis atque notabilem et quae ex hoc ipso non solum nulla spiritui possit emolumenta conferre, sed etiam elationis concipere uanitatem, quaeque ad necessarii operis exercitium, in quo monachum semper inpigrum expeditumque oportet incedere, inhabilis atque inepta sit, omnimodis refugerunt. quodsi quosdam hoc amictu circumdatos audiuimus probabiles exstitisse, non ex eo nobis est monasteriorum regula sancienda uel antiqua sanctorum patrum sunt proturbanda decreta, quod pauci praesumentes aliarum uirtutum priuilegio ne in his quidem, quae non secundum catholicam regulam ab eis usurpata sunt, reprehendi debere creduntur. generali namque omnium constitutioni paucorum non debet praeponi nec praeiudicare sententia.
illis enim debemus institutis ac regulis indubitatam fidem et indiscussam oboedientiam per omnia commodare, non quas paucorum uoluntas intulit, sed quas uetustas tantorum temporum et innumerositas sanctorum patrum concordi definitione in posterum propagauit. nec hoc sane praeiudicare nobis debet [*]( 1 ceteros] ceros L 3 adfectadis H1 dccolora GLI: deoolorata HL2υ 5 commonea H1 quicquid G\'L 6 catholicae H1L 7 et obooxium G 10 iacuerunt 1P 11 successionis H1 12 uidemaa L: uidimus GH 19 conuenit H2 cilicinam G2H2L2υ 14 circuminspectam H caneis G 16 necessari L 18 refugenint G: refutarunt HLυ 19 audimus Glr extetisse Lx eititisse HL1 20 monasteriorum est Gv 22 praesumentes pauci L aliorum G ne om, L hiis LI 25 debes G1 28 nolumptas LI 29 innumerossitas Hl patruum H1 30 nos (s in ras. trium lilt.) L )
Sunt praeterea quaedam in ipso Aegyptiorum habitu non tantum ad curam corporis, quantum ad morum formulam congruentia, quo simplicitatis et innocentiae obseruantia etiam in ipsa uestitus qualitate teneatur. cucullis namque perparuis usque ad ceruicis umerorumque demissis confinia, qui capita tantum contegant, indesinenter diebus utuntur ac noctibus, scilicet ut innocentiam et simplicitatem paruulorum iugiter custodire etiam imitatione ipsius uelaminis commoneantur. qui reuersi ad infantiam Christo cunctis horis cum affectu ac uirtute decantant: domine non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei. neque ambulaui in magnis: neque in mirabilibus super me. si non humiliter sentiebam: sed L exaltaui animam meam: sicut ablactatum super matrem suam. [*](1] cf. IIII Reg. 6, 30. 8] cf. Ion. 3, 5. 21] Ps. 130, 1-2. ) [*]( 1 conuersationes L1 2 ifrł G circumseptus codd. 3 cylicium L1 nineuitae L1G2: niniuitae G\'HL\' 4 lata Lc 5 cilici H cylici Lx 6 monstratur L 8 suatentarint G: sastentarent L ostentarent Hv 9 quę L 9 inminenti H imminenti L 10 possit H1L 12 III GL K in marg. H habitu aegyptiorum L 13 formolam JP 16 ceruices G1L2 umerumque GI humerorumque G2HL dimissis GHL (sed in L priwa i in ras.) quae G2S: cf. cap. 10 17 contegunt H 18 paruolorum L1 19 imfantiam L 20 ipo H1: christi GH1Lυ cf. II, 3, 2 horis atque momentis H ac] et in H 24 ablactatum (tÒ ὰπογεγαλα- ιησμίνον) L1: quod ablactatum est GHL1 matrem suam (έπὶ τὴν μητέρα ) G\'НL: matre sua G2Sυ et Uwlg. )
Colobiis quoque lineis induti, quae uix ad cubitorum ! ima pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus, ut amputatos habere eos actus et opera Mundi huius suggerat abs-j cisio manicarum et ab omni conuersatione terrena mortificatos eos uelaminis linei doceat indumentum audiantque per hoc apostolum cotidie sibi dicentem: mortificate membra uestra quae sunt super terram, illud quoque ipso habitu protestante: mortui enim estis, et uita uestra abscondita- i dita est cum Christo in deo, et: uiuo autem iam non \' ego, uiuit uero in me Christus, mihique hic mundus crucifixus est et ego mundo.
Gestant etiam resticulas duplices laneo plexas subtemine, quas Graeci ὰναλάβους uocant, nos uero subcinctoria seu redimicula uel proprie rebracchiatoria possumus appellare. quae descendentia per summa ceruicis et e lateribus colli diuisa utrarumque alarum sinus ambiunt atque hinc inde succingunt, I ut constringentia latitudinem uestimenti ad corpus contrahant atque coniungant, et ita constrictis bracchiis inpigri ad omne opus explicitique reddantur, illud apostoli praeceptum studentes omni uirtute conplere: quia non solum mihi sed etiam his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae. neque gratis panem ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus, et: si quis non uult operari, nec manducet. [*]( 6] Col. 3, 5. 8] 1. c. 3. 9] Gal. 2, 20. 10] Gal. 6, 14. 20] Act. 20, 34. 21J n Thess. 3, 8. 24] 1. c. 10. ) [*]( 1 IIII GL non distinguit H, sed K additum in marg. golobiis H1 3 abscisio O: abacisaio gLt 4 terrenam G1 6 menbra L 7 IIIud] illo H 10 uiuet Hl mihique hiu GL; mihi H 12 V GL H m marg. H sabtemine GSH7: Bubtegmine H1Lυ 13 greci GH graece L ANA- AABOYC GS: AIIXAAbuyC H ANABѠΛѠYC L uocent H: om. t subcinctoria lP: succinctoria GWL 14 rebracchiatoria G1: rebrach. rell. possimus Hx 15 e lateribus H et \'omnia ms. apud Cuyckium: a lateribus L lateribus G 16 adque H 18 brocchiis L: brachiis rell. 19 explicitique G\\ ezplicatique L expeditique Hv (ef. p. 10, 17) 20 hiia Lt 21 suutj erant H 23 et die GL: ac die Hv 24 graueremus H1 grauarimua LI nee] non L )
Post haec angusto palliolo tam amictus humilitatem quam uilitatem pretii conpendiumque sectantes colla pariter atque umeros tegunt, quae mafortes tam nostro quam ipsorum nuncupantur eloquio, et ita. planeticarum atque byrrorum pretia simul ambitionemque declinant.
Ultimum est habitus eorum pellis caprina, quae melotis uel pera appellatur, et baculus, quae gestant ad imitationem eorum qui professionis huius praefigurauere lineas iam in ueteri testamento. de quibus apostolus circumierunt, inquit, in melotis et pellibus caprinis egentes, angustiati, adflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cauernis terrae. qui tamen habitus pellis caprinae significat mortificata omni petulantia carnalium passionum debere eos in summa uirtutum grauitate consistere nec quicquam petulcum uel calidum iuuentutis ac mobilitatis antiquae in eorum corpore residere.
Nam et baculum gestasse eosdem uiros etiam Helisaeus, qui unus ex ipsis est, docet, cum dicit ad Giezi puerum suum, mittens eum ad suscitandum filium mulieris: tolle baculum meum et currens uade, pone eum super faciem pueri, et uiuet. quem utique non dedisset ei propheta gestandum, nisi eum manu sua solitus esset iugiter circumferre. cuius gestatio spiritaliter monet numquam debere eos inter tot oblatrantes uitiorum canes et inuisibiles spiritalium nequitiarum bestias inermes incedere (de quibus beatus Dauid liberari postulans dicit: ne tradas, domine, bestiis animam confitentem tibi), sed inruentes eas retundere ad [*]( 9] Hebr. 11, 87-38. 19] IIII Reg. 4, 29. 26] Ps. 73,19 (LXX). ) [*]( 1 VI GL K in marg. H 2 preci\' L humeros GHL1 humires L\' 4 planiticarum GH1byrrorum GIPL: birrorum Hi 6 VII GL K in marg. H ultimus Lrv melotis GH. melotes Lv 7 quem H 8 liniM H1 iam om. Gc 9 circuierunt G2L inquid GH1 10 et] rasura in G 12 et in montibus L 13 mortificata post eos habet L 15 callidum G1H 17 VIII GL: K in marg. H helyaeua G heliseus BL 18 ·ιeziG gezi H gyeti L 21 et uiuet HL: ut uiuat Gv 26 se liberarp poatolans L 27 confidtentem L1 ad crucis signaculum G: crucia signaculo HLυ ) [*]( XVU. Cass. 1. ) [*]( 9 )
Calciamenta uero uelut interdicta euangelico praecepto recusantes, cum infirmitas corporis uel matutinus hiemis rigor seu meridiani aestus feruor exegerit, tantummodo gallicis suos muniunt pedes, hoc interpretantes usu earum uel dominica permissione signari, ut, si in hoc mundo constituti cura et sollicitudine carnis huius omnimodis exuti esse non possumus, nec ab ea penitus praeualemus absolui, saltim occupatione leui et inplicatione tenui necessitatem corporis explicemus, neue animae nostrae pedes, qui expediti ad spiritalem cursum et praedicandam euangelii pacem semper esse debent parati (quibus post odorem unguentorum Christi currimus et de quibus Dauid cucurri, inquit, in siti, et Hieremias: ego autem non laboraui te sequens), morticinis saeculi huius curis patiamur inuolui, de his scilicet cogitantes, quae non ad supplendam necessitatem naturae, sed ad superfluam noxiamque pertinent uolup- tatem. quod ita inplebimus, si secundum apostolum carnis curam non fecerimus in desideriis.
quibus tamen gallicis quamquam licito utantur utpote domini mandato concessis, nequaquam tamen pedibus eas inhaerere permittunt, cum accedunt ad celebranda seu percipienda sacrosancta mysteria, illud aestimantes etiam secundum litteram custodiri debere quod dicitur ad Moysen uel ad Hiesum filium Naue: solue corrigiam calciamenti tui: locus enim, in quo stas, terra sancta est [*](4] cf. Matth. 10,10. 14] Cant. 1, 3. 15] Ps. 61, 5. Hierem. 17, 16 (LXX). 19] Rom. 13,14. 21] cf. Mare. 6, 9. 25] Eiod. 3, 5. los. 5, 16. ) [*]( ) propellare H 2 emitatione L1 4 VIIH GL: K in marg. H euangelico interdicta L 5 recussantes JP imfirmitas LI 6 mervdiani H exigerit H1L1 caligis H2L2 8 permisione L 10 saltem H2L2 leui om. H 11 inplectatione Hl ne uel GLX 12 praedicandum euangeli Lx 13 semper esse debent GHc: semper debent esse Lr debent semper esse S de quibus H 15 iuquid GH1L1 16 te pastorem sequens L et Ualgata seculi G 17 hiii LI 18 uoluntatem H uolumtatem LI 20 caligia H2L2 21 utuutur ut puta H 24 custodire L 25 moisen H iesum G2L corregiam H: cf. Rönsch, ltal. u. Uulg.2 p. 463 )
Haec dicta sint, ne quid praetermisisse de Aegyptiorum habitu uideamur. ceterum a nobis tenenda sunt illa tantummodo, quae uel locorum situs uel prouinciae usus admittit. nam neque gallicis nos neque colobiis seu una tunica. esse contentos hiemis permittit asperitas, et paruissimi cuculli uelamen uel melotae gestatio derisum potius quam aedificationem ullam uidentibus conparabit. quapropter illa tantum, quae superius commemorauimus quaeque sunt et humilitati professionis nostrae et qualitati aerum congruentia, a nobis quoque adfectanda censemus, ut omnis summa nostri uestitus non in nouitate habitus, qui possit offendiculum hominibus saeculi huius inferre, sed honesta in uilitate consistat.