Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

His itaque uestimentis Christi miles indutus nouerit prius ob id se cinguli constrictione munitum, ut ad cunctos usus et opera monasterii non solum mente promptus, sed etiam ipso habitu semper expeditus incedat. tanto namque feruentior circa spiritalem profectum ac diuinarum rerum scientiam cordis puritate probabitur, quanto fuerit erga oboedientiae studium operisque deuotior.

secundo cognoscat etiam in ipso habitu cinguli inesse non paruum quod a se expetitur sacramentum. accinctio enim lumborum et ambitus pellis emortuae significat eum mortificationem circumferre membrorum, in quibus libidinis atque luxuriae seminaria continentur, euangelicum illud mandatum quod dicitur sint lumbi uestri praecincti apostolica interpretatione ingeri sibi semper intellegens: [*]( 24] Luc. 12, 85. 25] Col. 3, 5. ) [*]( 1 X G non distinguunt HL, sed in morg. H habet K sunt H praetermississe L pgyptiorum HL 2 post uideamnr man. rec. tn L initium capitis X indicauit 3 uel post quae om. H prouintiae GL 4 caligu JP caligis nos neque in marg. L\' colobis HI tanica H T 1 5v l coculi H 6 melotae scripsi: melote GS melotis HL risum L 7 commorauimus H 10 om. G 11 seculi G imferrc L 13 XI G, et L mon. rec. in marg. X SLI K in marg. H 15 et opera GL: operaque H prumptua G1H1 16 taotum G 19 diutior H cognuscat 01 cognoscet H 21 accintio L 23 adque Lx luxoriae G1H1 praeceptum illud euangelicum L 24 quod GH1: quo H2υ quod dicitur om. h 25 ingeri ... 16, 1 super om. H ) [*](9*)

16
mortificate scilicet membra uestra quae sunt super terram. fornicationem, inmunditiam, libidinem, concupiseentian malam.

ideoque illos tantnmmodo legimus in scripturis sanctis cingulo fuisse praecinctos, in quibus seminaria coitus inueniuntur extincta, quique illud beati Dauid eloquium opere ac uirtute decantant: quia factus sum sicut uter in pruina, eo quod erasa medullitus carne uitiorum emortuam exterioris hominis cutem spiritus uirtute distendant. et idcirco in pruina significanter adiecit, quod scilicet nequaquam fuerint sola cordis mortificatione contenti, uerum etiam exterioris hominis motus et ipsius naturae incentiua continentiae pruina extrinsecus accedente habuerint congelata, nullum iam dumtaxat secundum apostolum regnum peccati in suo mortali corpore sustinentes nec gestantes carnem spiritui repugnantem.

DE CANONICO NOCTURNARUM ORATIONUM ET PSALMORUM MODO. CAPITULA.

I. De canonico nocturnarum orationum et psalmorum modo.

II. De diuersitate numeri, qui ad decantandos psalmos per uniuersas prouincias sit statutus.

III. De uniformis regulae per totam Aegyptum custodia et de electione eorum, qui fratribus praeponuntur.

IIII. Quod per Aegyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus obseruetur.

[*](6] PB. 118, 83. 18] of. Rom. 6,12. 14] cf, Gal. 5,17. )[*]( 1 menbra Lx 2 libidinem et H 4 pneointos L 6 uter om, LI proina LI 8 cotem L1 desteudant Gl distentant H1 et ideo L 10 motus om. LI 11 accidente Hl 12 congilata H1 14 repugnantem. Explicit de habitu monachi liber primus. Incipiunt capitula subsoquentis libri secundi G De habitu monachorum liber primos explicit H; om. L Incipiunt capitula de libri secundi L: om. H 21 prouintias L statutis H1 statutas LI 22 regula H 24 tebaidam H 25 obseruatur B.-)
17

V. De duodenario psalmorum numero angeli traditione suscepto.

VI. De duodecim orationum consuetudine.

VII. De disciplina orandi.

VIII. De subsequente oratione post psalmum.

VIIII. De orationis statu, super quo in conlationes seniorum plenior reseruetur instructio.

X. Cum quanto silentio et breuitate orationes apud Aegyptios colligantur.

XI. Qua disciplina apud Aegyptios psalmi dicantur.

XII. Cur uno psallente ceteri in synaxi sedeant, uel quali post haec studio per cellas suas usque ad lucem uigilias extendant.

XIII. Quare post missam nocturnam dormire non oporteat.

XIIII. Quemadmodum in cellis suis opus manuum et orationes pariter exerceant.

XV. Qua lege modestiae post orationum missam unusquisque ad suam cellam redeat, et cui increpationi subdatur is qui aliter fecerit.

XVI. Quod nulli liceat orare cum illo qui fuerit ab oratione suspensus.

XVII. Quod is, qui ad orationem exsuscitat fratres, hora solita eos debeat commonere.

XVIII. Quod a uespera sabbati usque ad uesperam diei dominici genua non flectantur nec totis diebus Quinquagensimae.

Duplici igitur hoc quo diximus cingulo Christi miles accinctus interim, qui modus canonicarum orationum [*]( 5 conlationes scripsi: conlatione HLv 6 plenius H 7 aegiptios colliguntur H 10 sinaxi HL 11 procellas H uigilias usque ad lucem extendunt H 14 cellulis Hv orationis H 17 redeant H subdatur increpationi Hv is qui aliter] qualiter H 19 nulli] non H 21 frater exsuscitat H fratres ezsuscitat v 23 die L 24 quinquagensima H quinquagisime (i post g in e mut.) L Expliciunt capit libri II H: om. GL Incipit liber secundus (lib. sec. om. G) de canonico nocturnarum orationum et psalmorum modo (modo liber secundus G) GHL 25 quo G: quod reU. miles christi H 26 accintus L )

18
psalmorumque sit in partibus Orientis a sanctis patribus antiquitus statutus, agnoscat. de qualitate uero earum uel quemadmodum orare secundum apostoli sententiam sine intermissione possimus, suis in locis, cum seniorum conlationes coeperimus exponere, quantum dominus donauerit, proferemus.

Multos namque per alias conperimus regiones pro captu mentis suae, habentes quidem ut ait apostolus zelum dei, sed non secundum scientiam, super hac re diuersos typos ac regulas sibimet constituisse. quidam enim uicenos seu tricenos psalmos et hos ipsos antiphonarum protelatos melodiis et adiunctione quarundam modulationum debere dici singulis noctibus censuerunt, alii etiam hunc modum excedere temptauerunt, nonnulli decem et octo. atque in hunc modum di-, uersis in locis diuersum canonem cognouimus institutum totque propemodum typos ac regulas uidimus usurpatas, quot etiam monasteria cellasque conspeximus.

sunt quibus in ipsis quoque diurnis orationum officiis, id est tertia, sexta nonaque id uisum est, ut secundum horarum modum, in quibus haec deo redduntur obsequia, psalmorum etiam et orationum putarent numerum coaequandum: nonnullis placuit senarium numerum singulis diei conuentibus deputari. quapropter necessarium reor antiquissimam patrum proferre in medium constitutionem, quae nunc usque per totam Aegyptum a dei famulis custoditur, quo nouelli monasterii in Christo rudis infantia antiquissimorum potius patrum uetustissimis institutionibus inbuatur.

Itaque per uniuersam Aegyptum et Thebaidem, ubi monasteria non pro uniuscuiusque renuntiantis instituuntur [*]( 8] I Thess. 5, 17. 4] ConI. VIIII et X. 7] Rom. 10, 2. ) [*]( 1 origentis LI 2 agnuscat LI 3 secundum apostolum H 4 conlationis Gx collationes HL 5 dederit v proferimus Gl 8 tipos ex tipus H 9 seu GH: uel L 10 antifonarum H2L antefonorum H1, d fort. uerum est antiphonorum: cf. cap. 8 et III, 8, 4 protilatos Gl protelatus LI modolis H 11 quarumdam Lx modolationum L 12 etiam GH: autem L 18 decim H1L1 et om. GlSl: cf. V, 40, 1 aq; Gl adque L 14 cognouimus GH: agnouimus Lv 15 quod L1 16 cellulasque H sunt alii H 17 officis Lx 18 domino v. 20 nunnullis L senarium numerum post deputari L 23 aegiptum H 24 rudisque H imfantia L 26 aegiptum H thebaidam H 27 renuntiantes G1 )

19
arbitrio, sed per successiones ac traditiones maiorum usque in hodiernum diem uel permanent uel mansura fundantur, legitimum orationum modum in uespertinis conuentibus seu nocturnis uigiliis uidimus retentari. non enim quisquam conuenticulo fratrum, sed ne sibi quidem ipsi praeesse conceditur, priusquam non solum uniuersis facultatibus suis reddatur externus, sed ne sui quidem ipsius esse se dominum uel potestatem habere cognoscat.

ita namque renuntiantem huic mundo quibuslibet facultatibus ac diuitiis praeditum necesse est coenobii commorationem expetere, ut in nullo sibi ex his quae reliquit aut intulit monasterio blandiatur, sic oboedire cunctis, ut redeundum sibi secundum sententiam domini ad infantiam pristinam nouerit, nihil sibi consideratione aeui uel annorum numerositate praesumens, quam in saeculo inaniter consumptam se reputat perdidisse, sed pro rudimentorum merito et tirocinii nouitate, quam se gerere in Christi militia recognoscit, subdere se etiam iunioribus non moretur.

operis quoque ac sudoris adsuetudinem ita subire conpellitur, ut propriis manibus iuxta apostoli praeceptum cotidianum uictum uel suis usibus uel aduenientum necessitatibus parans et fastus uitae praeteritae possit et delicias obliuisci et humilitatem cordis contritione laboris adquirere. ideoque nullus congregationi fratrum praefuturus eligitur, priusquam idem, qui praeficiendus est, quid obtemperaturis oporteat imperari, oboediendo didicerit, et quid iunioribus tradere debeat, institutis seniorum fuerit adsecutus.

bene enim regere uel regi sapientis esse pronuntiant summumque donum [*]( 12] cf. Matth. 18, 3 18] cf. I Thess. 4,11. ) [*]( ,2 odiernum G1H mensura L1 5 conciditur Hl 6 non om. L1 7 dominium G* 9 diuitia H1 coenubii Hl coenobi L1 10 relinquit H1 11 cunctis fratribus H 12 inifantiam L pristunam om. L 13 aeui GH: priuilegi saecularia L 14 quam praeterito tempore (in saeculo add. w. 2) inaniter consumptam perdidit L 15 et OL: ac H tirocinii 0: teronici H1 tyrocinii IPL (sed inL y in ras.) 18 iuxta GL: secundum H 19 aduenientium HL7v 20 praeteritae GH: saecularis L dilicias H1L1 22 post adquirere in H cap. 4 incipit fratruum Hl elegitur H1L1 2S idem GH: is L 24 inperari H dedicent H1 26 sapientes GIL\' )

20
et gratiam sancti spiritus esse definiunt. nam neque salutaria praecepta quempiam posse obtemperantibus praestituere nisi eum, qui prius uniuersis uirtutum disciplinis fuerit instructus, nec oboedire quemquam seniori posse nisi eum, qui consummatus timore dei et humilitatis fuerit uirtute perfectus.

ideoque diuersitates typorum ac regularum per ceteras prouincias cernimus usurpatas, quod plerumque seniorum institutionis expertes monasteriis praeesse audemus et abbates nos ante quam discipulos professi quod libitum fuerit statuimus, promptiores nostrorum inuentorum exigere custodiam quam examinatam maiorum seruare doctrinam. sed dum orationum modum, qui potissimum debeat custodiri, uolumus explicare, institutis patrum auidius prouocati narrationem, quam suis reseruabamus locis, praepropero excessu praeuenimus. nunc itaque ad propositum reuertamur.