Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ad haec senex: bene dixisti Cpotuimus\'. non enim solus eras, cum illud caederes, sed fuit alius tecum [*](1 scilecet F1 dfii eras. in D 3 adque VP 5 capatiores DWX 6 mundialis om. 0 8 post docuerunt in OX cap. 6 incipit 9 ac D animae W 11 cottid. W distintionibus V 13 nidisetqae D etiopem 0 15 ab V 16 instir gantem V snbstetit Y\' 18 nimia om. W 19 opere D\' 20 desinire W1 21 urgebatur OP isdem X: hisdem rell. 22 sustentatur Dl 25 inquid VDWOP 26 istum 0 saium] lapidem DW illum DW aliquando potuimus D 27 contenere D senes 0 nix potuimus Px )
et re uera non minus haec, quae parua uidentur et minima quaeque ab his qui nostrae professionis sunt cernimus indifferenter admitti, pro qualitate sua adgrauant mentem, quam illa maiora quae secundum suum statum saecularium sensus inebriare consuerunt, non sinentes deposita faece terrena ad deum in quo semper defixa esse debet intentio monachum respirare, cui ab illo summo bono uel parua separatio mors praesens ac perniciosissimus interitus est credendus.