Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quod non sine instinctu daemonum fieri manifestissima nos experimenta docuerunt. nam quidam probatissimus seniorum cum transiret iuxta cellam cuiusdam fratris hac animi qua diximus aegritudine laborantis, utpote qui in extruendis reparandisque superfluis inquietus cotidianis distentionibus desudaret, et eminus conspexisset eum graui malleo saxum durissimum conterentem uidissetque Aethiopem quendam adstantem illi 6t una cum eodem ictus mallei iunctis consertisque manibus inlidentem eumque ad operis illius instantiam ignitis facibus instigantem, diutissime substitit uel inpressionem dirissimi daemonis uel fraudem tantae inlusionis admirans.
cum enim nimia lassitudine fatigatus frater requiescere iam finemque operi uoluisset inponere, instigatione spiritus illius animatus iterum resumere malleum nec desinere ab intentione coepti operis urguebatur, ita ut isdem eius incitamentis infatigabiliter sustentatus tanti laboris non sentiret iniuriam. tandem igitur senex tam dira daemonis ludificatione permotus ad cellam fratris diuertit salutansque eum, quod, inquit, est, frater, istud opus quod agis? at ille: laboramus, ait, contra istud durissimum saxum uixque illud potuimus aliquando conterere.