Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
itaque securus huius orationis fiducia de suis admissis ueniam postulabit, quisque remissus erga suos dumtaxat, non erga domini sui extiterit debitores. solemus etenim nonnulli, quod est deterius, erga illa quidem quae admittuntur ad iniuriam dei, quamuis magnorum sint criminum, placidos nos et clementissimos exhibere, erga nostrarum uero uel paruissimarum offensionum debita exactores inmites atque inexorabiles inueniri.
quisquis igitur in se delinquenti fratri non ex corde remiserit, non indulgentiam, sed condemnationem deprecatione hac sibimet inpetrabit, suaque professione semet ipsum poscet dirius iudicari dicens: remitte mihi sicut et ego remisi. quod cum illi secundum suam petitionem fuerit repensatum, quid aliud subsequetur quam ut exemplo suo inplacabili ira et inremiesa sententia puniatur ? [*]( 4 Kt. 6, 12 ) [*]( 3 alia X 4 demitte D\'P 5 dibitoribus V1 6 tradedit D\' 7 sibi] sibi in nobis OX 8 pro D necessitate D\'0 furmulae V1 9 orare D\' euelli 0* 11 clemnte D\' clementS D* iuditium Y 12 possumus FP 14 demitte D\'P 15 dimittimus D2OPv 18 quae quidem 0 22 adque YP inuenire D\' 24 inpetrauit DP 25 poscet OX: poscit FDP 26 sicut] sunt D1 (ortum ex compendio f) 27 aliui V subsequitur DP )
quod formidantes nonnulli, cum in ecclesia haec oratio ab uniuersa plebe concinitur, hunc locum taciti praetermittunt, ne scilicet semet ipsos obligare potius quam excusare sua professione uideantur, non intellegentes quod frustra cauillationes has iudici omnium praetendere moliantur, qui quemadmodum iudicaturus sit supplicibus suis uoluit praemonstrare. dum enim erga eos non uult inmitis atque inexorabilis inueniri, formam sui iudicii designauit, ut quemadmodum nos ab illo iudicari cupimus, ita nostros fratres, si quid in nobis deliquerint, iudicemus, quia iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam.
Deinde sequitur: et ne nos inducas in temptationem, de quo non minima nascitur quaestio. si enim oramus ne permittamur temptari, et unde erit in nobis uirtus constantiae conprobanda secundum illam sententiam: omnis uir qui non est temptatus, non est probatus, et iterum : beatus uir qui suffert temptationem? non ergo hoc sonat ne inducas nos in temptationem, id est: ut non permittas nos aliquando temptari, sed: ne permittas nos in temptatione positos superari.
temptatus est enim Iob, sed non est inductus in temptationem. non enim dedit insipientiam deo nec ad illam ad quam trahebatur temptatoris uoluntatem ore impio blasphemus intrauit. temptatus est Abraham, temptatus est Ioseph, sed neuter illorum inductus est in temptationem, quia nullus eorum consensum [*]( 13 Iac. 2,13 15 Mt. 6,13 18 Sir. 34,11 20 Iac. 1,12 ) [*]( 3 remittitar Y nubis F1 remisserimus V nubis F1 5 nninina F1 6 tacite D1 oblegare D\' 10 innites Dl 11 adque VOP inoenire D1 13 nnbis F1 in nos DP (non OX) 16 indncas] patiaris induci D 16 pascitur D1 17 nubis V* 19 et iterum... 20 temptationem (om. DPX 22 ut non] ne D 23 anperaie D 26 blasf. VO 27 temtatus (poet Abrabam) Y ioaep D 28 temptatione D\'P )
Videtis ergo qualis nobis ab ipso qui per illam exorandus est iudice orationis sit modulus et forma proposita, in qua nulla diuitiarum petitio, nulla memoria dignitatum, nulla potentatus ac fortitudinis postulatio, nulla corporeae sanitatis seu temporalis uitae mentio continetur. nihil enim caducum uult a se, nihil uIIe, nihil temporale aeternitatum conditor iDplorari. itaque magnificentiae eius ac munificentiae maximam inrogabit iniuriam, quisque his sempiternis petitionibus praetermissis transitorium aliquid et caducum ab eo maluerit postulare, et offensam potius quam propitiationem iudicis sui uilitate orationis incurret