Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Haec itaque supplicationum genera sublimior adhuc status ac praecelsior subsequetur, qui contemplatione dei solius et caritatis ardore formatur, per quem mens in illius [*]( 3 Luc. 23, 34 4 Mt. 11, 25-26 8 loh. 11, 41-42 15 cl Ioh. 17 22 Phil. 4, 6 ) [*]( 5 qui D\'WOP 7 ante te bene placitum D 11 cumprehend. D 12 distincxerit WP 14 idemtidem 0 15 fidem X eoaageliis D\' iohanem V iob D ioannem 0 16 profandine D* teito Dx 17 percurrere D2Χν inquisitur V1 19 epistola D\'PX filipp. VO 24 aput OP 26 in post oratione et om. DX . 28 subsequitur WPv 29 karitatis 0 in om. VOPX dilectione OX )

266
dilectionem resoluta atque reiecta familiarissime deo uelut patri proprio peculiari pietate conloquitur.

quem statum debere nos diligenter ezpetere formula dominicae orationis instituit dicens: pater noster. cum ergo uniuersitatis deum ac dominum patrem nostrum esse uoce propria confitemur, profecto de condicione seruili in adoptionem filiorum nos profitemur adscitos, adicientes deinde: qui es in caelis, ut conmorationem uitae praesentis qua in hac degimus terra uelut peregrinam atque a nostro patre nos longissime separantem toto horrore uitantes ad illam potius regionem, in qua patrem nostrum conmorari fatemur, summo desiderio properemus nihilque admittamus eiusmodi, quod indignos nos hac nostra professione ac nobilitate tantae adoptionis efficiens et hereditate paterna uelut degeneres priuet et iram nos faciat iustitiae eius ac seueritatis incurrere.