Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
haec igitur quam diximus curiosarum rerum notitia quomodo in diluuio non perierit ac superuenientibus saeculis innotuerit, licet hoc minime absolutio propositae quaestionis exposcat, tamen, quia nos occasio huius expositionis admonuit, praestringendum breuiter puto. quantum itaque antiquae [*]( 3 Sap. 7, 17-21 (LXX) . ) [*]( 1 erbarum W 3 poterit W 6 consummationQ D 7 uicissitadinum.... temporum om. DX niciBBitudinem et mutationes W 8 atelarum V 9 bestearum D 12 proptu. V prnmptn D 14 diuisum a] diuisa W 16 ntilitate V 17 generationes fniaait D\' 18 dedicerat D\'OP 19 dirinanit YD\'P adque V 20 audaciter VP: andacter rell. v 21 nnminis V: nominis retL « derilecto V 22 aereos Dl WP 23 quomodn V 24 snperuenientebus V 25 quaestiones D\' 26 perstring. DWXv 27 brebiter W10 pntn V )
quae peracto diluuio eadem qua celauerat curiositate perquirens sacrilegiorum ac perpetuae nequitiae seminarium transmisit in posteros. hac itaque ratione illa uulgi opinio, qua credunt angelos uel maleficia uel diuersas artes hominibus tradidisse, in ueritate conpleta est. de illis ergo quemadmodum diximus filiis Seth et filiabus Cain nequiores filii procreati sunt,, qui fuerunt robustissimi uenatores, uioleatissimi ac traculentissimi uiri, qui pro inormitate corporum uel crudelitatis atque malitiae gigantes nuncupati sunt.