Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quippe qui mundi ipsius infantiam adhuc teneram et quodammodo palpitantem rudemque conspexerat et in quem tanta fuit non solum sapientiae plenitudo, sed etiam gratia prophetiae diuina illa insuffiatione transfusa, ut uniuersis animantibus nomina rudis adhuc mundi huius habitator inponeret ac non solum omnigenum bestiarum atque serpentum furores uirusque discerneret, [*]( 15 Ps. 81, 6-7 ) [*]( 1 malitiaeDP niquissimae V 2 abita DWO ataui P attaui X 3 intir V illis Dx illai W7 generationes W 4 obtima OP 6 proptir F 7 fili F 8 nunccnpantur F 9 utiles V1D110 in progenie W* 11 pulcritud. WO 12 sibemet F* eorum D\' 14 dirictum F 15 di V fili F . 16 ut homines 0 17 ab] ali F 18 philosof. D filosoph. W filosof. 0 moioribus F 20 e om. 0 subsequutus 0 21 suis W 23 redemque F 24 proficiae F 26 omne genus D\'P 27 adque FP serpentum FP: serpentium reU. v furures F )
hanc ergo scientiam omnium naturarum per successiones generationum semen Seth paterna traditione suscipiens, donec diuisum a sacrilega propagine perdurauit, quemadmodum sancte perceperat, ita etiam uel ad dei cultum uel ad utilitatem uitae communis exercuit. eam uero impiae generationi fuisset admixtum, ad res profanas ac noxias quae pie didicerat instinctu quoque daemonum deriuauit curiosasque ex ea maleficiorum artes atque praestigias ac magicas superstitiones audaciter instituit, docens posteros suos, ut sacro illo cultu diuini numinis derelicto uel elementa haec uel ignem uel aerios daemonas uenerarentur et colerent.