Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non solum enim docebimur non orare pro inimicis nostris nec diligere illos, sed etiam detestari eos inplacabili odio prouocabimur et [*]( 9 Ps. 17, 38-39 12 Ps. 34, 1-3 19 Mich. 5, 9 ) [*]( 1 fumris V 3 conterendus V 5 causaeque D exteterint Dl perditiones W1 6 a om. 0 7 uicturias V 9 inimicus meus VP illus V 10 reuertar 0 illus V 11 sub W meus V 12 inquid VDWO: om. PX 14 exurge OX adiu. turium V 16 persecuntur WPX me persecuntur D(0) 18 uincerimus D 20 tuus V interibit D\' 22 canentes PXv 25 adque YP ad Dl 26 perfectionis DX\' concepiemus V1 27 non docebimur 0 28 illas V sed etiam] set iam Dl )

201
maledicere eis atque orationem aduersus eos indesinenter effundere. quae tali spiritu prolocutos uiros sanctos et amicos dei intellegere perquam scelestum est ac profanum, quibus ante aduentum Christi idcirco lex non est posita, eo quod transcendentes mandata eius euangelicis parere praeceptis et apostolicae perfectioni studere praeuenientes dispensationem temporis maluerunt.