Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quos cum subditis et extinctis uniuersis passionibus uicerimus, merebimur illam benedictionis uocem consequenter audire: exaltetur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. haec igitur omnia et his similia sacris inserta uoluminibus legentes siue cantantes nisi contra istas nequitias spiritales, quae nobis insidiantur diebus ac noctibus, acceperimus fuisse conscripta, non modo ex eis aedificationem nullam lenitatis ac patientiae consequemur, sed etiam dirum quendam atque contrarium euangelicae perfectioni concipiemus adfectum.