Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

SERENVS: Non mirum est posse spiritum spiritui insensibiliter coniugari et occultam suadendi uim ad ea quae libita fuerint exercere. est enim inter eos siont inter homines quaedam substantiae similitudo atque cognatio, siquidem definitio, quae de natura animae adsumitur, etiam illorum substantiae similiter coaptetur. altrinsecus uero eos sibi inseri uel uniri, ita ut capax alter alterius esse possit, omnimodis inpossibile est. hoc namque solummodo deitati, quae sola incorporea simplexque natura est, rectissime tribuitur.

GERMANVS: Huic rationi satis arbitramur esse contrarium illud quod uidemus in adrepticiis fieri, cum adflati spiritibus inmundis loquuntur et agunt ea quae nesciunt. quomodo ergo animas eorum spiritibus illis non credamus uniri, quorum illas uidemus uelut organum factas et derelicto naturali statu ad illorum motus adfectusque transire, ita ut iam non suas, sed illorum uoces et gestus uoces depromant?

SERENVS: Praedictae definitioni nostrae non est contrarium id quod dicitis in energumenis fieri, cum spiritibus inmundis adrepti loquuntur uel agunt ea quae nolunt uel quod ea quae ignorant proferre uoces. non enim uno modo istam eos infusionem spirituum sustinere certissimum est. quidam enim sic adflantur, ut nequaquam ea quae gerunt uel loquuntur intellegant, quidam uero norunt et postea recordantur.

quod fieri per infusionem spiritus inmundi non ita putandum est, ut in animae ipsius penetrans substantiam et uelut unitus ei et quodammodo indutus ea sermones ac uerba per os [*]( 1 ipsus V 2 quidquid et nostra D\' 3 pene VDX plene 0 posse Y ó occulta V1 7 adque VW 9 qaoaptetur D qao habtetar 0 12 tribuetur DW*P 14 arreptitiis D arepticiis W 15 loquitur Dl loeuntur D\'PX 17 de relato DI 18 adfectosque D1W1 19 gestos D1 20 defenicioni W 21 in om. DWOP energuminis VX inergamiais DWOP 24 spiritum Dl 25 locantur DWX 28 in om. WO )

192
patientis emittat. nullo namque modo istud ab eis fieri posse credendum est. nec enim per aliquam animae deminutionem, sed per corporis debilitatem hoc euenire manifesta ratione deprehenditur, cum scilicet in illis membris in quibus uigor animae continetur inmundus spiritus insidens eisque inportabile atque inmensum pondus inponens obscuritate taeterrima intellectuales eius obruit atque intercipit sensus.

quod nonnumquam etiam uini febrisque uitio seu nimii frigoris aliisque ualitudinibus extrinsecus superuenientibus uidemus accidere. quod ne beato Iob diabolus, qui carnis eius acceperat potestatem, moliretur inferre, praecepto domini prohibetur dicentis: ecce trado eum in manus tuas, tantum animam eius custodi, id est tantummodo amentem eum ne facias debilitato animae domicilio et obruas intellectum ac sapientiam resistentis, principali scilicet cordis eius tuo pondere praefocato.