Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
omnes etiam disciplinae his qui erudiuntur amarae sentiuntur ad praesens, sicut apostolus dicit: omnis autem disciplina in praesenti non uidetur esse gaudii sed maeroris, postea autem fructum pacatissimum his qui per se exerciti sunt reddit iustitiae, et: quem diligit dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit. quis enim est filius quem non corripit pater? itaque mala nonnumquam poni pro adflictionibus solent secundum illud: et paenituit deus super malitia quam locutus est ut faceret eis, et non fecit, et iterum: quia tu, domine, misericors et miserator, patiens et perquam misericors et paenitens in malitiis, id eet super tribulationibus et aerumnis quae nobis pro peccatorum nostrorum meritis inferre conpelleris.