Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
THEODORVS: Nonnumquam solet scriptura diuina abusiue mala pro adflictionibus ponere, non quia per naturam proprie mala sint, sed secundum hoc quod ab his sentiantur [*](24 Esai. 45, 6—7 26 Amoa 3, 6 (LXX) ) [*]( 2 adque V 4 adque V 5 scientes W 6 dilictione V discendit W quidquam D1W1O 10 reperies X 13 beatu D\' diabulus V 15 expoliasset Y expoliaue 0 17 inspiratum Wl0 18 peduum D intollerandis W 19 qui 0 20 in om. V 23 omnibus W\' 26 maia D )
159
mala quibus utiliter inferantur. hominibus etenim disputans diuina censura necesse est ut humanis uerbis et adfectibus eloquatur. etenim sectio uel ustio salutaris, quae illis qui ulcerum contagione putrefacti sunt pie infertur a medico, mala tolerantibus creditur. nec equo calcar nec emendatio suauis est delinquenti.