Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hi ergo eornmque consimiles recte ἁμϕοτεϱοδέξιοι, id est ambidextri nuncupantur. utraque enim manu utuntur pro dextera et inter haec quae apostolus dinumerat transeuntes pariter dicunt: per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, et cetera. de qua dextera uel sinistra ita Salomon ex persona sponsae loquitur in Cantico Canticorum: laeua eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me. quas licet utrasque utiles esse significet, tamen illam sub capite suo ponit, quia subiacere debent aduersae partes principali cordis. ad hoc siquidem tantum utiles sunt, ut pro tempore nos exerceant et erudiant ad salutem ac perfectos ad patientiam - reddant. dexteram uero ad confouendam se ac perpetuo conseruandam salutari amplexu sponsi sibimet cohaerere atque insolubiliter ei optat innecti.