Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

comam quoque capitis, quae sola de prioris gloriae reliquiis intacta remanserat, uexatori suo proiecit abscisam et amputans etiam id quod saeuiens reliquerat inimicus illa caelesti aduersus eum uoce tripudiat et insultat: si bona suscepimus de manu domini, mala non sustinebimus? nudus egressus sum de utero matris meae, nudus reuertar illuc: dominus dedit, dominus abstulit: sicut domino placuit, sic factum est: sit. nomen domini benedictum. ambidextrum merito dixerim et Ioseph, qui in prosperis gratior patri, religiosior fratribus, acceptior deo, in aduersis castus, domino fidelis, carcere mitissimus uinctis, [*]( 1 1. e. 1, 21 5 1. c. 2, 8 17 1. c. 1, 20 20 1. c. 2, 10. 1, 21 ) [*]( 2 gaudebit D\' 3 tabidiB D1 incUto DOX adque VO dispectus D* 5 adque VO sterquilioii DWOxX 6 habitatur V 7 adque V 8 glebus DWOX merene W* emersis V 9 diaper. D1 10 blasf. 0 11 murmor. Dl 12 adque YO 13 fuerat 0 14 ipso] p D1 uestiebantur D\' diabuli VD 16 adque V 16 dirisimus W 17 reliquis D1OX1 90 suscipimus Y 21 mala quare non D*0 22 et reuertar W 25 benedietum in scta W 27 caroeri VOX1 care D1 in caroere D\' uinctus D* )

166
iniuriarum inmemor, beneficus inimicis, inuidis et quantum in ipsis fuit interfectoribus fratribus non solum pius, sed etiam munificus inuenitur.