Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
in quibus cunctis in nullam desperando prolapsus est blasphemiam nec aduersum creatorem suum in aliquo murmurauit. quin immo nequaquam tanta temptationum mole atque acerbitate conterritus ipsum quoque quod ex omni pristina facultate suo corpori superfuerat indumentum, quodque solum quia ipso uestiebatur a diaboli potuerat uastatione saluari, rescindens atque abiciens adiecit super illam, quam dirissimus praedo intulerat, spontaneam nuditatem.
comam quoque capitis, quae sola de prioris gloriae reliquiis intacta remanserat, uexatori suo proiecit abscisam et amputans etiam id quod saeuiens reliquerat inimicus illa caelesti aduersus eum uoce tripudiat et insultat: si bona suscepimus de manu domini, mala non sustinebimus? nudus egressus sum de utero matris meae, nudus reuertar illuc: dominus dedit, dominus abstulit: sicut domino placuit, sic factum est: sit. nomen domini benedictum. ambidextrum merito dixerim et Ioseph, qui in prosperis gratior patri, religiosior fratribus, acceptior deo, in aduersis castus, domino fidelis, carcere mitissimus uinctis, [*]( 1 1. e. 1, 21 5 1. c. 2, 8 17 1. c. 1, 20 20 1. c. 2, 10. 1, 21 ) [*]( 2 gaudebit D\' 3 tabidiB D1 incUto DOX adque VO dispectus D* 5 adque VO sterquilioii DWOxX 6 habitatur V 7 adque V 8 glebus DWOX merene W* emersis V 9 diaper. D1 10 blasf. 0 11 murmor. Dl 12 adque YO 13 fuerat 0 14 ipso] p D1 uestiebantur D\' diabuli VD 16 adque V 16 dirisimus W 17 reliquis D1OX1 90 suscipimus Y 21 mala quare non D*0 22 et reuertar W 25 benedietum in scta W 27 caroeri VOX1 care D1 in caroere D\' uinctus D* )
hi ergo eornmque consimiles recte ἁμϕοτεϱοδέξιοι, id est ambidextri nuncupantur. utraque enim manu utuntur pro dextera et inter haec quae apostolus dinumerat transeuntes pariter dicunt: per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, et cetera. de qua dextera uel sinistra ita Salomon ex persona sponsae loquitur in Cantico Canticorum: laeua eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me. quas licet utrasque utiles esse significet, tamen illam sub capite suo ponit, quia subiacere debent aduersae partes principali cordis. ad hoc siquidem tantum utiles sunt, ut pro tempore nos exerceant et erudiant ad salutem ac perfectos ad patientiam - reddant. dexteram uero ad confouendam se ac perpetuo conseruandam salutari amplexu sponsi sibimet cohaerere atque insolubiliter ei optat innecti.