Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quisquis igitur in illis quae dextrae partis esse praediximus minime fuerit subintrante gloria uanitatis elatus et in istis quae sinistrae partis sunt uiriliter dimicans nulla desperatione conciderit ac potius de contrariis arma quaedam patientiae ad exercitium uirtutis adsumpserit, utraque manu utetur pro dextera et in utroque actu triumphator effectus tam de sinistro statu quam de dextro palmam uictoriae consequetur.

qualem beatum Iob legimusi meruisse, qui utique per dexteram coronabatur, quando septem filiorum pater opulentus ac diues incedens cotidiana pro eorum purificatione sacrificia domino deferebat, non tam sibi eos quam deo susceptos ac familiares cupiens exhibere, quando ianua. eius omni aduenienti patebat, quando erat pes claudorum et oculus caecorum, quando de uelleribus ouium eius umeri calefiebant infirmorum, quando erat orfanorum pater et uir uiduarum, quando ne in corde quidem suo super inimici sui ruina gauisus est.

idemque rursum per sinistram partem sublimiore uirtute de aduersitatibus triumphabat, cum septem filiis uno orbatus momento non ut pater acerbo luctu [*]( 18 cf. lob 1, 5 510 1. c. 99, 1& 21 1. c. 81, 20 ) [*]( 1 depremitur F1 machenis Dl 3 adque YO merore DWOX 4 desideratur D 5 psalmis W1 6 intoller. W tetroque DOX 8 cognuscat VIDl urgeri DWIX 9 dextere 0 10 partes D\' parte W 11 disper. DWO 13 utitur VD* dextra D1X 14 actu om. 0 triumphatur VWl 15 uicturiae V consequitur DlWl 16 dextera W coronabitur D\' 17 opitulentur Dl incidens YDI cotidiae W cottidiana X 19 susceptus V 20 clodorum 01 21 humeri D 22 orphanorum X 23 nec X 24 per) p D Binistra parte D\' )

165
conficiebatur, sed ut uerus dei famulus super creatoris sui uoluntate gaudebat, cum ex locuplete pauperrimus, nudus ei diuite, ex ualido tabidus, ea inclyto et glorioso ignobilis atque despectus incorruptam animi fortitudinem retentabat, cum denique omni substantia atque opibus destitutus sterculinii erat factus habitator et uelut quidam corporis sui seuerissimus carnifex testa radebat saniem profluentem atque ex omni parte membrorum glaebas uermium mersis in profunda uulnerum digitis detrahebat.