Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et at haeo eadem non solum disputatione quantum possumus breui, sed etiam scripturarum testimoniis manifestiora reddamus, gastrimargia et fornicatio, cum naturaliter nobis insint (nam nonnumquam etiam sine ullo animi incitamento solius instigatione ac pruritu carnis oriuntur), materia tamen ut consummentur egent extrinsecus et ita in effectum corporali actione perueniunt. unusquisque enim temptaturi a propria concupiscentia. deinde concupiscentia cum fuerit concepta parit peccatum, peccatum uero cum fuerit consummatum generat mortem.

nam nec primus Adam per gastrimargiam decipi potuit, nisi escae materiam habens in promptu abusus ea fuisset inlicite, nec secundus sine cuiusdam materiae inlicitatione temptatur, cum dicitur ei: si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. fornicatio quoque quod non nisi per corpus perficiatur, omnibus patet, ita de hoc spiritu dicente deo ad beatum Iob: et uirtus eius in lumbis, et potestas eius super umbilicum uentris.