Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Octo sunt principalia uitia quae humanum infestant genus, id est primum gastrimargia, quod sonat uentris ingluuies, secundum fornicatio, tertium filargyria, id est auaritia siue amor pecuniae, quartum ira, quintum tristitia, sextum acedia, id est anxietas seu taedium cordis, septimum cenodoxia, id est iactantia seu uana gloria, octauum superbia.
Horum igitur uitiorum genera sunt duo. aut enim naturalia sunt ut gastrimargia, aut extra naturam ut filargyria. efficientia uero quadripertita est. quaedam enim sine actione carnali consummari non possunt, ut est gastrimargia et fornicatio, quaedam uero etiam sine ulla corporis actione conplentur, ut est superbia et cenodoxia. nonnulla [*](2 XVI D pauione D guilae 0 sit eras. in D 4 item JD1 ordo proeliorum Xv 5 cataJago DX cataloco 0 uiciorum. Finiant capitula D Incipit conlatio (coll P) abbatis (om. P) sarapionia (aerap. P) de octo uitiiB principalibus (prine. uitiis P) YW P Incipit conlatio abbc sarapionis D Incipit liber quintus de octo uitia principalis eiusdem 0 Incipit conlatio X 6 antiqlÜaim. Dt 7 serapion WX 8 literis X 10 panderetur 0, poet quod uerbum statim cap. 2 incipit 11 umanum D1 12 quod.. ingluuies om. W 18 fylargyria V fylargiria W filargizia DOPX seu 0 14 amur V accedia W\' 15 ansictas 0 17 generis 0 18 caetrimargia W1P filargiria DOPX 20 consumari W 21 etiam om. 0 )