Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

fortior enim militat in membris nostris oblectatio carnalium passionum quam studia. uirtutum, quae non nisi sunima contritione cordis et corporis adquiruntur. si autem et illas innumerabiles hostium cateruas spiritalibus oculis contempleris, quas beatus apostolus enumerat dicens: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus, et illud quod de niro iusto in nonagensimo dicitur psalmo: cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis, liquido peruidebis, quod multo maioris sint numeri et ualidiores quam nos carnales scilicet atque terreni, quippe cum illis spiritalis atque aeria concessa substantia sit.

GERMANVS: Quomodo igitur octo sunt uitiaquaenos inpugnant, cum per Moysen septem dinumeratae sint gentes quae aduersantur populo Israheli, uel quemadmodum terras uitiorum conmodum nobis est possidere? .