Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod uero clamor sicut ira et indignatio et blasphemia condemnetur, eiusdem apostoli uocibus manifestissime perdocemur ita praecipientis: omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis cum omni malitia, aliaque conplura his similia. quae cum sint multo maioris numeri quam uirtutes, deuictis tamen illis octo principalibus uitiis, ex quorum natura eas certum est emanare, omnes protinus conquiescunt ac perpetua pariter cum his internicione delentur.

de gastrimargia namque nascuntur comesationes, ebrietates : de fornicatione turpiloquia, scurrilitas, ludicra ac stultiloquia:. de filargyria mendacium, fraudatio, furta, periuria, turpis lucri adpetitus, falsa testimonia, uiolentiae, inhumanitas ac rapacitas: de ira homicidia, clamor et indignatio: de tristitia rancor, pusillanimitas, amaritudo, desperatio: de acedia otiositas, somnolentia, inportunitas, inquietudo, [*]( 1 I Cor. 10, 10 4 1. c. 9 6 Prov. 20, 13 (LXX) 7 Eph. 4, 19 12 Eph. 4, 31 ) [*]( 2 murmoraueritas JDl inquid VDWOP murmor. D 3 et ante de om. V 6 detractatione FP: detractione DWOX 7 et om. DP disper. DWO disperantes W 8 inpadititiae V xin V 9 omnes D\' in inmand.] immanditiae V 10 blasf. VO 11 praecipientes V1W1P1 13 blasf. VOX 14 maiores VDlP* 16 e W aemanere W\' 17 protenos F* internicione OP: internit. YDWX 18 comessationes 0 commesat. P cõmessat. X 19 furnic. F 20 fylargiria W mendatiam VDl WX 21 tarpilucri 0 aiolentia OX 22 rapicitas D clamur F1 23 disper. DWO 24 acidia VP somnul. F1 WO inpurtun. F1 )

143
peroagatio, instabilitas mentis et corporis, uerbositas, curiositas: de cenodoxia contentiones, haereses, iactantia ac praesumptio nouitatum: de superbia contemptus, inuidia, inoboedientia, blasphemia, murmuratio, detractatio. quod autem hae pestes etiam robustiores sint, manifeste naturae ipsius inpugnatione sentimus.