Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quae tria genera beatus apostolus pari modo extinguenda pronuntians imortificate, inquit, membra uestra quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, libidinem et cetera, et iterum de duobus ad Ephesios: fornicatio et inmunditia nec nominetur in uobiset iterum: illud autem scitote, quod omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei.
quae tria ut a nobis pari obseruatione caueantur, similis nos eorum a regno Christi atque una deterret exclusio. filargyriae genera sunt tria. primum quod renuntiantes diuitiis ac facultatibus suis spoliari non sinit. secundum quod ea, quae a nobis dispersa sunt uel indigentibus distributa, resumere nos maiore cupiditate persuadet. tertium quod ea, quae ne antea quidem possedimus, desiderari adquiriue conpellit.