Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod fieri penitas non oportet tribus de causis. primo quia mens monachi semper debet in omni tolerantiae ac parcitatis exercitatione uersari et secundum apostolum discere in quibus est sufficiens esse. nullatenus enim poterit uel occulta uel maiora corporis desideria refrenare, quisque degustatione modicae insuauitatis offensus ne ad momentum quidem delicias gutturis sui ualuerit castigare. secundo quod nonnumquam euenit, ut ad horam desit illa species quae postulatur a nobis et uerecundiam necessitati uel frugalitati suscipientis incutimus, publicantes scilicet paupertatem eius quam soli deo cognitam esse maluerat. tertio quod interdum solet sapor ille quem nos adici poscimus aliis displicere, et inuenimur iniuriam multis, dum nostrae gulae ac desiderio satisfacere cupimus, inrogare. propter quod omnimodis haec in nobis est castiganda libertas.
fornicationis genera sunt tria. primum quod per conmixtionem sexus utriusque perficitur. secundum quod absque femineo tactu, pro quo Onam [*]( 11 cf. Phil. 4, 11 25 cf. Qen. 38 ) [*]( 1 lnzoriae WP acaleis D10 2 suscitatur 0 enim etiam 0 inextricabilia D1 filargiriae WOPX 3 ciruicibus V1 manachom V 4 perfectam W1 nnbis V1 5 deprebendemos 0 7 cibus V 8 adque VP 11 partitatis V 12 nullatinos W* potuerit D\' 14 insanitatis 0 eorr. 15 dilicias DP 17 postolatur V et] ut 0 uericnndiam necissitati Y frugalitate Dl frugaletati W fragilitati 0 18 sascipientes D 19 cognitum D* maluerunt 0 20 solit D1 21 in iniuriam 0 guile 0 23 nubis V1 furnicationis V 25 foemeneo D\' onam FD*: unam D1 her WP\'X haer D\' s- l. hoher P1: om. 0 iudae patriarce 0 )