Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
qui si in ueritate uiam perfectionis inquirerent, hoc potius tota uirtute perficere niterentur, ut scilicet exuti non solum pecuniis, uerum etiam affectionibus pristinis et distentionibus uniuersis semet ipsos singulares ac nudos ita sub seniorum imperio conlocarent, ut curam non modo aliorum nullam, sed ne sui quidem gererent. e contrario autem euenit, ut dum fratribus praeesse festinant numquam senioribus ipsi subiciantur et a superbia inchoantes, dum alios instituere cupiunt, nec discere ipsi nec agere ea quae sunt [*]( 7 Hierem. 4, 3 ) [*]( 1 adque VWP 3 stereli WOP1 adqae FP 5 paganos V 8 habitaturi V habitatores Dl habitatoribus (abit. 0) OXv ihrflm O nobis om. PX 9 noaalem DlWX 12 adque VP 13 secolarem WPX 14 antea DWOr posaidernnt V WOX1 hab(ab-0)nerunt OPX 15 logubrius V1 16 famulus suus V 17 contendunt OP*X 20 tanta W 21 effect. 0 22 ipsus V 23 nudus V ita ut sub W 26 ipsis V inquoantea 0 alius V 27 ips (sic) Y ) [*]( 8* )