Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Denique, quod pudet dicere, ita plerosque abrenuntiasse conspicimus, ut nihil amplius inmutasse de anterioribus uitiis ac moribus conprobentur nisi ordinem tantummodo atque habitum saecularem. nam et adquirere pecunias gestiunt quas nec ante possederunt, uel certe quas habuerant retinere non desinunt ant, quod est lugubrius, etiam amplificare desiderant sub hoc praetextu, quod uel famulos suos exinde semper uel fratres alere se debere iustum esse contendant, uel certe sub obtentu congregandi coetus reseruant, quem uelut abbates instituere se posse praesumunt.