Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Denique, quod pudet dicere, ita plerosque abrenuntiasse conspicimus, ut nihil amplius inmutasse de anterioribus uitiis ac moribus conprobentur nisi ordinem tantummodo atque habitum saecularem. nam et adquirere pecunias gestiunt quas nec ante possederunt, uel certe quas habuerant retinere non desinunt ant, quod est lugubrius, etiam amplificare desiderant sub hoc praetextu, quod uel famulos suos exinde semper uel fratres alere se debere iustum esse contendant, uel certe sub obtentu congregandi coetus reseruant, quem uelut abbates instituere se posse praesumunt.

qui si in ueritate uiam perfectionis inquirerent, hoc potius tota uirtute perficere niterentur, ut scilicet exuti non solum pecuniis, uerum etiam affectionibus pristinis et distentionibus uniuersis semet ipsos singulares ac nudos ita sub seniorum imperio conlocarent, ut curam non modo aliorum nullam, sed ne sui quidem gererent. e contrario autem euenit, ut dum fratribus praeesse festinant numquam senioribus ipsi subiciantur et a superbia inchoantes, dum alios instituere cupiunt, nec discere ipsi nec agere ea quae sunt [*]( 7 Hierem. 4, 3 ) [*]( 1 adque VWP 3 stereli WOP1 adqae FP 5 paganos V 8 habitaturi V habitatores Dl habitatoribus (abit. 0) OXv ihrflm O nobis om. PX 9 noaalem DlWX 12 adque VP 13 secolarem WPX 14 antea DWOr posaidernnt V WOX1 hab(ab-0)nerunt OPX 15 logubrius V1 16 famulus suus V 17 contendunt OP*X 20 tanta W 21 effect. 0 22 ipsus V 23 nudus V ita ut sub W 26 ipsis V inquoantea 0 alius V 27 ips (sic) Y ) [*]( 8* )

116
docenda mereantur: qui necesse est ut secundum saluatoris sententiam . caeci duces caecorum, effecti pariter in. foueam cadant. cuius superbiae licet unum, sit genus, duplex tamen eius est species: