Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cui illud quoque quod subsequitur consequenter aptabitur: tu autem es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus: in eo factus etiam saeculari deterior, quod nec miserum se nec caecum ac nudum aut emendatione dignum uel egere monitis alicuius aut institutione cognoscit et ob hoc ne exhortationem quidem ullam uerbi salutaris admittit, non intellegens ipso monachi se nomine praegrauari ac deprimi opinione cunctorum, qua dum creditur ab omnibus sanctus et uelut dei famulus colitur, necesse est ut in futuro uehementiori iudicio poenaeque subdatur.

postremo quid diutius inmoramur in his quae nobis experimento satis conperta sunt ac probata? frequenter uidimus de frigidis atque carnalibus, id est de saecularibus ac paganis ad spiritalem peruenisse feruorem, de tepidis atque animalibus omnino non uidimus. quos etiam per prophetam ita legimus [*]( 10 Apoc. 3, 17, 12 L c. ) [*]( 2 adcurret D1W1O: adcnrrit VD2W2PX 3 qua D1 suscensus 0 4 conuolauit D1 5 uocabolo D* 6 quod D1W1O inter D1 7 aripuit W hac] ac W a O laue 0 8 so PX 9 monitis poterit D1 erudire D* 10 sententenciam W 11 lucaples D et locuples om. W ego W1 illut WO 12 conpetenter D1 competenter W 13 nudis W factus es (ea in est mtRat.) etiam D 14 ac] aut D 16 cognuscit V cognoscet D* ■ nec PX ezhortatione V exortationem DWOX1 17 ipse PX 18 depremi V depmi D1 quia D\'0 20 uehementiore FD1 pone D1 pęnaque WX 23 adque VOP 24 adque VOP 25 profetam DO )

115
dominum detestari, ut spiritalibus uiris atque doctoribus praecipiatar, ut ab eis monendis doeendisque discedant et nequaquam uelut in sterili atque infructuosa terra noxiisque sentibus occupata semen uerbi salutaris expendant, sed ut contemnentes eam nonam potius excolant terram, id est erga paganos ac saeculares omnem doctrinae culturam ac uerbi transferant salutaris instantiam, quod ita legitur: haec dicit dominus uiro Iuda, et habitatori Hierusalem: nouate uobis nouale, et nolite serere super spinas.