Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
per quod euidenter ostenditur, quod as quis tres superiores illas abrenuntiationes omni inpleuerit mentis ardore, ad quartum hoc peruenire non possit, quod remunerationis ac praemii uice perfecte renuntianti tribuitur, cut terram repromissionis mereatur intrare nequaquam sibi iam uitiorum spinas ac tribulos germinantem: quae post expulsionem passionum cunctarum puritate cordis in hoc corpore possidetur, quam non uirtus uel industria laborantis, sed ipse dominus ostensurum se esse promittit etueni, inquiens, in terram, quam tibi monstrauero.
per quod manifeste probatur et initium salutis nostrae domini uocatione fieri dicentis: exi de terra tua, et consummationem perfectionis ac puritatis ab eodem similiter tribui, cum dicit: et ueni in terram, quam tibi monstrauero, id est non quam tu ex temet ipso nosse uel industria tua ualeas repperire, sed quam ego tibi non solum ignoranti, sed etiam non inquirenti monstrauero. ex quo manifeste colligitur, quod quemadmodum inspiratione domini prouocati ad uiam salutis adcurrimus, ita etiam magisterio ipsius et inluminatione deducti ad perfectionem summae beatitudinis peruenimus.