Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

si igitur hi, qui perfecte terrenas istas uisibilesque abdicant facultates, certis ex causis ad illam apostolicam caritatem peruenire non possunt nec illum sublimiorem paucorumque admodum renuntiationis tertium gradum expedito queunt uigore conscendere, quid illi de semet ipsis iudicare debebunt, qui nec primam quidem quae perfacilis est perfecte adripientes atque antiquas pecuniarum suarum sordes cum infidelitate pristina retentantes nudo tantum sibimet autumant monachorum uocabulo gloriandum?

ergo prima quam diximus abrenuntiatio rerum alienarum est ideoque per se solam perfectionem renuntianti conferre non sufficit, nisi peruenerit ad secundam, quae uere abrenuntiatio rerum nostrarum est. quam adepti expuJsione omnium uitiorum tertiae quoque abrenuntiationis fastigia conscendemus, per quam non solum omnia quae in hoc mundo geruntur uel particulatim ab hominibus possidentur, uerum etiam ipsam cunctorum elementorum plenitudinem, quae putatur esse magnifica, tamquam uanitati subiectam et mox transituram transcendentes animo ac mente [*]( 1 Mt. 19, 27 8 1. c. 28 ) [*]( 1 relinquimus DlP* reliquemus W1 2 sequuti 0 4 demisisse DlP dimissisBe WOt 6 inuenimus D\'OPX apostolus D1 8 mereantur 0 11 lsrl DW ifrhl 0 hii OPX1 15 concendere D1 16 iudicare] dicere 0 debeant D\'P uec D: ne WOPX cf. IIII, 19, 1 perfaciles DVP1 17 pquiarum D\' 19 uocabolo D1 W post gloriandum in X cap. 10 incipit- 24 conscendimus D\'WP 26 possedentur DlP ipsorum W )

83
despicimus, intuentes dumtaxat secundum apostolum non ea quae uidentur sed quae non uidentur: quae enim uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna, ut ita demum illud supremum mereamur audire quod dicitur ad Abraham: et ueni in terram, quam tibi monstrauero.