Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
habes ergo istam centupli retributionem in magnitudine meriti et in discretione tam inconparabilis qualitatis expressam. neque enim si pro aeris ant ferri aut uilioris cuiusquam metalli certo pondere tantundem ponderis sed auri quispiam reddidisset, non etiam amplius restituisse quam centuplum uideretur: ita cum pro contemptu uoluptatum et adfectuum terrenorum spiritale gaudium et pretiosissimae caritatis iucunditas repensatur, etiamsi ipse sit numerus, centuplo tamen haec maior atque praeclarior est.