Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
pro laetitia quoque illa, quam in unius agri ac domus possessione quis habuit, centuplo maiore diuitiarum gaudio perfruetur, qui in adoptionem transiens filiorum dei uniuersa quae aeterni sunt patris ot propria possidebit et adfectu atque uirtute ad imitationem ueri illius filii proclamabit: omnia quae habet pater mea sunt, nec iam cum illa poenali distentionis ac sollicitudinis cura, sed securus ac laetus uelut in propriis ubique succedet, audiens cotidie sibimet ab apostolo praedicari: omnia enim uestra sunt, siue mundus, siue praesentia siue futura, et a Salomone: fidelis uiri totus mundus diuitiarum.