Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
abduci namque captiuum in lege peccati quid est aliud quam in effectu peccati atque opere permanere? aut quod aliud principale dabitur bonum quod sancti explere non possint, nisi id, ad cuius conparationem ut supra diximus uniuersa nec bona sunt? equidem nouimus multa esse in hoc mundo bona praecipueque pudicitiam, continentiam, sobrietatem, humilitatem, iustitiam, misericordiam, temperantiam, pietatem: sed haec omnia et summo illi bono paria esse non possunt et perfici non dicam ab apostolis, sed etiam a mediocribus possunt, et a quibus inpleta non fuerint, aut aeterno supplicio puniuntur aut grandi ut supra dictum est labore paenitentiae, non cotidiana Christi gratia liberantur.