Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod ergo peccati genus est, quo cum se tanta sanctitas atque perfectio sentiat captiuari, gratia tamen Christi non ambigat liberandam dicens: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum? quam, inquam, membris nostris legem inesse firmabitis, quae abstrahens nos a lege dei et captiuans in lege peccati infelices nos potius faciat quam nocentes, ut non aeternis suppliciis addicamur, sed quasi de interrupto beatitudinis gaudio suspiremus et auxiliatorem qui nos ad id retrahat inquirentes cum apostolo proclamemus: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius?