Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
nonne manifestum est, sicut uos quoque ipsos ueritas conpulit coner, non de illis capitalium criminum membris quibus stipendium aeternae mortis adquiritur, id est homicidii, fornicationis, adulteriorum, ebrietatis, furtorum atque rapinarum, sed de illo praedicto cui gratia Christi cotidiana succurrit corpore memorari? quisquis enim post baptismum et scientiam dei in illud mortis corpus inruerit, sciat se non cotidiana gratia Christi, id est facili remissione, quam momentis singulis exoratus dominus noster erroribus nostris donare consueuit, sed aut diuturna adflictione paenitudinis ac poenali dolore purgandum aut certe pro his in futurum aeterni ignis suppliciis addicendum, ita eodem apostolo pronuntiante: nolite falli: neque fornicarii neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt.
aut quae ista lex est militans in membris nostris, quae repugnet legi mentis nostrae, cumque nos resistentes atque captiuos in lege peccati ac mortis abduxerit eique nos fecerit carne seruire, nihilominus mente legi dei seruire permittat? nec enim hic puto legem peccati flagitia designare aut de supra dictis intellegi posse criminibus, quae si quis facit, legi dei mente non seruit, a qua necesse est eum animo ante desciscere quam [*]( 2 1. c. 24-25 15 I Cor. 6, 9-10 ) [*]( 1 apostulus FK* 2 liberauit BFK1 4 conplusit 0 conpellit β 5 quibus] per quem 0 per quae (iv 7 adque Bl 8 quotid. 0 cottid. /J corpori Zl 9 memorare 0 babt. 0 10 illum BlFO cottid. β 12 noster] non BFK1 13 diurna 01 14 futuro βr aeternis K1 15 apostulo Bl 16 fornicarl 0 18 neque fures om. F 20 est ista lex Oflv repugnat Bl0 21 adque Bl 22 lege K adduxerit 0 23 nicil minus 0 lege BF 24 desiguari K1 aut] aut hoc FOfJv de supra om. KZl 25 intelligi 0 26 discucere BXF descisere 01 discedere 01 )
quod ergo peccati genus est, quo cum se tanta sanctitas atque perfectio sentiat captiuari, gratia tamen Christi non ambigat liberandam dicens: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum? quam, inquam, membris nostris legem inesse firmabitis, quae abstrahens nos a lege dei et captiuans in lege peccati infelices nos potius faciat quam nocentes, ut non aeternis suppliciis addicamur, sed quasi de interrupto beatitudinis gaudio suspiremus et auxiliatorem qui nos ad id retrahat inquirentes cum apostolo proclamemus: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius?