Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
uidetis ergo non ei persona peccatorum, sed ex illorum qui uere sancti atque perfecti sunt hanc beatum apostolum prompsisse sententiam: non enim quod uolo facio bonum, [*]( 5 Rom. 7, 18 19 Rom. 8, 1-2 27 Rom. 7, 19 ) [*]( 1 condemnabit 0 uennmdedit a 4 fragrantes Fl fraglantes O 5 uellemus BFO: uellimus /3\' uelimus β2ν post conpungimur in 0 cap. 13 incipit 8 in nobis om. β lacubre F 9 ut] et BF ueltimas B1K1Z 10 alacritate B\' 14 eondempnaoit Z 15 delictor] peccator 0 16 quam 0 inebitabili F1 iuhabitabili Kl 18 ob om. 0 22 cottid. (3 23 quam βν uel nolentes Οβν coguntur incurrere Οβν uel quum O 24 remibsione codd. a domino Ollv fort. recte precabantur 0 praecatur K precantar Z absolui Οβ 26 prumpsisse F promiase 0 ) [*]( 42* )
GERMANVS: Neque eorum qui capitalibus criminibus inplicantur neque apostoli uel illorum qui ad eius profecere mensuram hoc dicimus congruere posse personis, sed de his proprie hoc intellegi debere censemus, qui post dei gratiam agnitionemque ueritatis a carnalibus se uitiis abstinere cupientes antiqua adhuc consuetudine uelut naturali lege in membris suis uiolentissime dominante ad inolitam passionum concupiscentiam pertrahuntur. usus enim et frequentia delinquendi uelut lex efficitur naturalis, quae membris humanae infirmitatis inserta adfectus animae necdum plenis uirtutum studiis eruditae, sed adhuc rudis ac tenerae ut ita dixerim castitatis captiuos rapit ad uitia, ac morti eos antiqua lege subiciens iugo peccati dominantis addicit, non sinens eos bonum quod diligunt puritatis adipisci, sed potius malum quod execrantur exercere conpellens.
THEONAS: Non parum uestra profecit opinio: siquidem etiam uos ipsi adstruere iam coepistis in illorum persona qui omnino peccatores sunt hoc penitus stare non posse, illis autem qui se a uitiis carnalibus abstinere contendunt proprie conuenire. quos quoniam a peccatorum iam numero segregastis, consequens est ut etiam fidelium atque sanctorum paulatim coetibus inseratis. quae enim genera peccatorum istos dicitis posse conmittere, quibus si fuerint post gratiam baptismatis inuoluti, rursum per cotidianam Christi gratiam liberentur? [*]( 1 1. c. 23 ) [*]( 1 odii 0 3 quod BFfJ: quae Ov 5 Kãp XV B XV F 6 proficere B1FΟβ 8 hoc om. 0 intelligi 0 10 coRsuetudinem F 11 nolitam F 12 retraantor 0 et BF: hac 0 ac βν 14 adfectas K: aff. rdl. 18 exaecrantar β 20 Cip XVI B XVI F profecit Br: proficit FΟβc 21 uos etiam 0 23 propie F 24 a om. 0 segregatis FO 25 adque B 27 babt. 0 28 cottid. Z )