Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

oportebat enim eius subolem tamdiu sab auita condicione durare, quousque eam de originalibus uinculis liberatam in antiquum libertatis statum prioris domini gratia pretio sui sanguinis reformaret, quam potuit etiam tunc saluare, sed noluit, quia eum decreti sui inrumpere sanctionem aequitas non sinebat. uis nosse causam uenditionis tuae? audi ipsum redemptorem tuum per Esaiam prophetam apertissime proclamantem: quis estliber repndii matris uestrae, quo dimisi eam? aat quis est creditor meus, cui uendidi nos? ecce in iniquitatibus uestris uenditi estis, et in sceleribus uestris dimisi matrem uestram.

uis etiam euidenter agnoscere, cur te iugo seruitutis addictum redimere potentiae suae uirtute noluerit? audi quid ad superiora, quibus eisdem famulis peccatorum causam uoluntariae uenditionis exprobrat, adiecerit: numquid adbreuiata et paruula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me uirtus ad liberandum? sed quid huic potentissimae misericordiae eius semper obstiterit, idem propheta demonstrans ecce, inquit, non est adbreuiata manus domini ut saluare nequeat, neque adgrauata est auris eius ut nonexaudiat: sed iniquitates uestrae diuiserunt inter uos et deum uestrum, et peccata uestra absconderunt faciem eius a uobis ne exaudiret.