Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
neque enim sic ille omne peculium dei unius fraudis dolositate peruasit, ut potentiam dominii sui uerus dominator amitteret, qui ipsum quoque emptorem quamuis refugam uel rebellem tamen iugo deprimit seruitutis: sed quia omnibus rationabilibus creaturis arbitrii libertatem creator indulserat, eos, qui se contra fas edacis concupiscentiae transgressione uendiderant, inuitos ad ingenitam libertatem reuocare non debuit. abhorret siquidem ab illo iustitiae ac pietatis auctore, quidquid bonitati aequitatique contrarium est.
malum enim fuerat si concessae libertatis beneficium reuocasset, iniustum si liberum hominem potentia soa opprimens atque captiuans libertatis acceptae pontificium exequi non siuisset, cuius salutem in futura tunc saecula reseruauit, ut recto [*]( 1 fraodolentoque p conmertio FO commertio rell. 3 per. petno 0 4 his F\'0 5 mancipari 0 pretium] aliquid pretii (praecii X\') Οβν 7 adque B 8 a om. F 10 dedere] uendere (5 12 condit. BKtZ 15 emtor FO 18 domini Bl FOK1 24 adhorret B1 25 quicquid 0 bonitate Z\' 27 si om. F adque B 28 pontificium] priuilegium Otpc exsequi β sinisset 0 ) [*]( XIII. Cw. s. ) [*]( 42 )