Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

neque enim sic ille omne peculium dei unius fraudis dolositate peruasit, ut potentiam dominii sui uerus dominator amitteret, qui ipsum quoque emptorem quamuis refugam uel rebellem tamen iugo deprimit seruitutis: sed quia omnibus rationabilibus creaturis arbitrii libertatem creator indulserat, eos, qui se contra fas edacis concupiscentiae transgressione uendiderant, inuitos ad ingenitam libertatem reuocare non debuit. abhorret siquidem ab illo iustitiae ac pietatis auctore, quidquid bonitati aequitatique contrarium est.