Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod etiam inter Adam atque serpentem manifestissime uidemus impletum. ille enim a serpente pretium libertatis suae esu interdictae arboris capiens a naturali libertate discessit illique maluit semet ipsum perpetua dedere seruitute, a quo uetiti pomi letale pretium fuerat adsecutus: qua deinceps condicione constrictus non inmerito omnem posteritatis suae progeniem perpetuo eidem cuius effectus est seruus subdidit famulatu. quid enim aliud seruile coniugium potest procreare quam seruos? quid ergo? numquid emptor iste uersutus et callidus domino uero atque legitimo ius dominationis eripuit? non ita est.