Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod rogo istud cuiusue peccatum est? sine dubio Adae, cuius praeuaricatione atque ut ita dicam negotiatione damnosa [*]( 3 Gen. 3, 17-19 11 Ioh. 6, 33 12 Ps. 103, 15 20 Rom. 7, 14 23 Ioh. 6, 33 ) [*]( 4 germinaoit F generabit 0 6 membris om. F 7 a om. 0 8 quaeque BFO*: qui 0* qua β et qua r quae c 10 naturalia uirtutum] carnis (caritatis m. 2) obtnnaa (a in ras.) /9 11 discendit F 12 nnltns nostri sndore βν 13 post possimus in v cap. 12 incipit 15 panem om. F 19 Kp XIII B XIII FOx 21 ueñudatus 0 22 haec om. βr quam K1 23 illam panem βν de om. 0 24 effecit Ox fecit βν uennmdatio 0 25 adeę 0 26 adque B )
quod etiam inter Adam atque serpentem manifestissime uidemus impletum. ille enim a serpente pretium libertatis suae esu interdictae arboris capiens a naturali libertate discessit illique maluit semet ipsum perpetua dedere seruitute, a quo uetiti pomi letale pretium fuerat adsecutus: qua deinceps condicione constrictus non inmerito omnem posteritatis suae progeniem perpetuo eidem cuius effectus est seruus subdidit famulatu. quid enim aliud seruile coniugium potest procreare quam seruos? quid ergo? numquid emptor iste uersutus et callidus domino uero atque legitimo ius dominationis eripuit? non ita est.
neque enim sic ille omne peculium dei unius fraudis dolositate peruasit, ut potentiam dominii sui uerus dominator amitteret, qui ipsum quoque emptorem quamuis refugam uel rebellem tamen iugo deprimit seruitutis: sed quia omnibus rationabilibus creaturis arbitrii libertatem creator indulserat, eos, qui se contra fas edacis concupiscentiae transgressione uendiderant, inuitos ad ingenitam libertatem reuocare non debuit. abhorret siquidem ab illo iustitiae ac pietatis auctore, quidquid bonitati aequitatique contrarium est.