Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quae quamuis necessaria atque utilis uideatur, cum dispensatione religiosae cuiuspiam necessitatis inpenditur, conparatione tamen illius boni, quod sanctorum omnium oblectat intuitum, mala utique ab eis ac fugienda decernitur, quia per eam quoquo modo uel ad modicum tempus ab illius perfectae beatitudinis [*]( 7 Rom. 4, 5 8 Rom. 7, 24-25 14 Bom. 7, 22 16 L c. 23 ) [*]( 1 subplicationea 0 2 anczietate Kl 4 adtingere non nalere] non posse contingere (3w 6 captiuus K1 8 liberauit B 9 dominum nostrum] an F per Iesum Christum dominum nostrum 11 11 in om. Oflc 12 uel] et βν . curam Οβν corporaliam βν 13 incurrens F incidere βr 14 Kp XII B XII FO\' 15 uisibili F 16 semper soli B uidens B\'FO 17 suis] neis F condit. BZ . 18 repugnat KZl captiuum om. β 19 eum] eoe β 20 terrenae cogitationi (-nis Bl) Br cogitationes Fl 21 corpori utilis βc dispensationi fJr 22 relegiosae K 24 quia] qui βν )
haec, inquam, est lex membris omnium inserta mortalium, quae repugnat legi mentis nostrae eamque a diuino arcet intuitu, quaeque maledicta terra in operibus nostris post agnitionem boni ac mali cogitationum spinas coepit ac tribulos germinare, quarum aculeis naturalia uirtutum semina praefocantur, ne illum panem nostrum, qui de caelo descendit quique confortat cor hominis, edere absque sudore uultus nostri possimus. omne igitur humanum genus huic generaliter legi sine ulla exceptione subicitur. nullus enim est quamuis sanctus, qui supra dictum panem non cam sudore uultus sui et sollicita cordis intentione percipiat. ceterum communi isto pane multi, ut uidemus, diuites sine ullo uultus sui sudore uescuntur..
Quam etiam legem beatus apostolus spiritalem adserit dicens: scimus autem quia lex spiritalis est: ego autem carnalis sum, uenundatus sub peccato. spiritalis enim est lex haec quae iubet nobis, ut in sudore uultus nostri comedamus panem illum uerum qui de caelo descendit, sed nos carnales efficit uenundatio illa peccati.