Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quique pro hac cordis et corporis puritate etiam illa praecipua ac singulari beatitudine perfruentur, ut illud iugiter canticum canant, quod nemo alius sanctorum canere potest nisi isti soli, qui sequuntur agnum. quocumque uadit: uirgines enim sunt et cum mulieribus. se non coinquinauerunt. proinde si ad hanc sublimissimam uirginum gloriam uolumus peruenire, omni uirtute incorruptionem mentis ac spiritus excolamus, ne in illarum insipientium uirginum numero conlabamur, quibus idcirco non fuit reputata uirginitas, quia conmixtione carnali inmunes sese tantummodo seruauerunt et ob hoc uirgines quidem, sed fatuae nuncupantur, quia deficiente in uasis earum oleo puritatis internae claritas ac splendor corporalis uirginitatis extinguitur.

interioris enim fotu ac pabulo puritatis subministrari necesse est etiam exteriori homini castitatem eamque iugiter ad perseuerantiam perpetuae incorruptionis animari. et ideo fatuae licet uirgines gloriosum sponsi thalamum cum illis prudentibus non merentur intrare, quae integrum spiritum suum et animam et corpus sine querella in die domini nostri Iesu Christi conseruauerunt. illi namque sunt ueri atque incorrupti uirgines Christi, illi admirabiles atque egregii [*]( 2 Esai. 65, 15—16 5 Esai. 62, 2 11 Apoc. 14, 4 15 cf. Mt. 25 25 cf. I Thess. 5, 23 ) [*]( \'1 dicemur BF dicimus 0 dicuntur r 2 etiam] etiam et 0 et β profeta F 3 inquid BFJDZ uocauit B1F1 uocaui F* 4 beuedicitur BlF 5 iurauit B1F dflo 0 6 inquid B Fβ1 7 nominabit 0: nominauit rell. v 8 puritatem F\'0 perfruuntur B 9 cantent 0 10 secuntur BOK.Z 12 quoin- quin. B\'0 sublimissam B1 16 fuit BFOr: sit § eet c 17 se B1OZ2 18 eorum B§r 23 licet BFO- illae §v 25 querela F2Z diem K 26 adque B\' ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 40 )

626
reputantur eunuehi, non qui metuunt et quibus non libet fornicari nec qui inpudicitiae reprimunt frena, sed qui ipsam quoque minimam mentis titillaiionem et tenuissima libidinis incitamenta uicerunt et eo usque adtennanerant IIIum carnis at ita dixerim sensum, ut non solum ex commotione eius nulla oblectatione, sed ne exigua quidem titillatione tangantur.

Tanta autem cor nostrum humilitatis debemus uallare custodia, ut hanc definitionem perpetua sensuum stabilitate teneamus, nequaquam nos posse ad tantum purificationis meritum peruenire, ut lieet haec quae supra dixi per gratiam dei omnia fecerimus, indignos nos tamen communione corporis sacri esse credamus: