Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quapropter si uolumus ab inlusionum istarum inlecebris liberari, omni uirtute nobis est enitendum, primum ut fornicationis passione deuicta iuxta beatum apostolum non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad oboediendum concupiscentiis eius, secundo quoque ut ipso inlecebroso corporis motu sedato penitus ac sopito [*]( 27 Rom. 6, 12 ) [*]( 1 hanc Kl uersnti BF 3 possit β medicinam OK1 5 domini β 10 propelli βν: cf. cap. 5, 2 14 quia 0 16 humores B2Οβ 17 et 0: qui βν om. BF congregati BF adque B 18 prope illi F cuiusque β 23 tam ... quam BF: tam... sed 0 solum... sed w egestiones K1 28 ut ipso quoque βν )
in qua nobis castimoniae puritate fundatis peccatum non dominabitur. non enim sumus sub lege, quae dum licita nuptiarum iura commendat, etiam illum cuius ministerio opus inlicitae fornicationis expletur in nostris medullis nutrit ac reseruat ardorem, sed subgratia, quae dum incorruptionem uirginitatis insinuat, etiam istum innoxium ac simplicem corporis motum et ipsius quoque liciti coitus interimit uoluptatem. atque ita cunctis inparissimae conluuionis umoribus arefactis egregii ac laudabiles eunuchi qui per Esaiam praedicantur effecti merebimur illam quae promittitur eis beatitudinem possidere: haec enim ait dominus eunuchis: qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae uolui, et tenuerint foedus meum: dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen Melius quam filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
qui sunt isti filii et filiae, quibus m tantum isti praeferuntur eunuchi, ut etiam locum ac nomen melius accepturi esse dicantur, nisi illi sancti, qui sub ueteri testamento in coniugiorum copula permanentes per obseruantiam mandatorum in adoptionem filiorum dei non inmerito peruenerunt? quod etiam nomen est illud, quod eis uelut praecipuum quiddam uice remunerationis summae promittitur, [*]( 1 1. c. 13 4 1. c. 6 1. c. 8 1. c. 14 12 1. c. 18 Esai. 56, 4-6. ) [*]( 7 libidini Ųc 8 peccatum in npbis iam (iam om. 0\') non Οβν 11 nutret F 14 interemit Fl uoluntatem Op 15 adque B humoribus B\'FOŲ 16 esayam 0 17 merebitur Kl 20 dabo eis eras. in B 25 uetere β1 28 nelad B 29 quoddam OK1 )