Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quid illo etiam tempore, numquid ruinam manifeste negandus est pertulisse, quo inminente persecutorum metu ter dominum negare conpulsus est? sed confestim paenitudine subsequente amarissimis lacrimis maculam tanti criminis abluendo sanctitatis atque iustitiae merita non amisit. de ipso igitur ac de eius similibus sanctis illud etiam quod per Dauid canitur debemus accipere: a domino gressus hominis diriguntur: et uiam eius uolet nimis. cum ceciderit iustus, non conturbabitur: quia dominus subponit manum suam.