Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quid hac dominica laude praeclarius, quid hac potestate ac beatitudine potest [*]( 17 Mt. 6, 12 22 Mt. 16, 17 et 19 ) [*]( 1 resurget a 5 aliut BO est enim Zc 8 infidelitatis titio interaa BF: in fide 0 in fidei βν 11 reccidere F: reccedere B1 recedere B2Z2 recidere KZ1 descendere 0 12 lieet air sanctas BF: uir sanctns licet 0 sanctus licet β 14 facient BF 15 cottid. β 19 non discessisse a sna B 20 apostnloram Bl alins F 22 symon B 88 renelabit F1O . 24 in caelis est FO βν et Vulg. 26 ligatam et in β 27 et om. β (cf. cundem Matthaei locum Nest. III, 14). )

633
esse sublimius? et tamen post paululum, cum ignorans mysterium passionis tantae utilitati humani generis inscius obuiaret dicens: absit a te, domine: non erit tibi hoc, meretur audire: uade post me, satanas: scandalum es mihi, quia non sapis ea quae dei sunt sed ea quae hominum. numquidnam cum his eum uerbis ipsa aequitas increparet, aut nequaquam cecidisse aut in sanctitate atque iustitia non permansisse credendus est?