Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
uerum cum ab illa apostolica deuotione desciscens cotidie credentium multitudo opibus suis incubare coepisset nec eas usui cunctorum fidelium secundum apostolorum instituta [*]( 12 Hebr. 7, 19 15 I Tim. 1, 9-10 ) [*]( ; 1 coartaret F 2 audent iBtam B: audenti F1 audent F1 Οβν deecept. K1 3 quia 0 8 famulus B1 9 prohibentur... illa quae om. BF canit K1 exequitur 0 11 bac] hęc K quam O de om. a mosaica BF mosayca 0 13 uetere K1Z 14 exstitisse Z qui 0 leges Kl cnuangelica B 15 refectione F non est lex B (?) v 18 quadragis. B quadlages. FO 21 iuBtissimis BF1 istis F1 22 per totum K2Z 23 concludebantur a quum 0 24 cottid. B§ quo- * tidie 0 24 operibus suis BFl suis opibus Οβν incubare (incuruare, e mut. ini F) coepisset BF: incabaret Οβν 25 ne β )
peccatum enim in nobis non dominabitur: non enim estis sub lege sed sub gratia. uere enim dominationem in illo non potest exercere peccatum, qui fideliter sub gratiae libertate consistit.
GERMANVS : Quia non potest fallax haec apostoli esse sententia, quae securitatem non solum monachis, sed etiam omnibus Christianis generaliter repromittit, nimium nobis uidetur obscura. cum enim cunctos qui euangelio credunt a iugo et dominatione peccati liberos atque alienos esse pronuntiet, quomodo paene in omnibus baptizatis uiget dominatio peccatorum secundum sententiam domini qua ait: omnis qui facit peccatum seruus est peccati?