Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ceterum iusti, quibus lex non est posita quique spiritalibus officiis non exiguam illam id est decimam partem, sed totum uitae suae tempus inpendunt, quia liberi sunt a decimarum legalium functione, [*]( 9 Ex. 5, 8-9 (LXX) 15 Sir. 1, 24 (LXX) 24 I Tim. 1, 9 ) [*]( 1 inimici gentes K1 2 agrius OK1 3 perurgeri Z consuetudinem 0 §v 4 lsri β aiolentea Kl oppremebant K1 5 lsrahi F frht 0 hisrt K1 isrt rell. 6 lutulentes K1 9 faraho OK1 farao K\'Z idcirco Οβν et Vulgata 11 oppremantnr Kl 13 eorum (t. t. intellectualium Aegyptiorum) BF: impiorum Οβν - 14 esse adstruit Ow 15 abhominatio F enim B: enim est rell. relegio B1 16 ad 01 adque O2K1 atque K\'Z 18 annum F1 19 delitiis β nqgntiis Kl 21 saltem B\'F uagare F\' 22 totus Kx fructos B1F1 )
quapropter liquido conprobatur perfectum esse non posse famulum legis, qui uel illa quae prohibentur canet uel illa quae praecipiuntur exsequitur, sed illos uere esse perfectos, qui etiam his quae a lege concessa sunt non utuntur. et hac ratione cum de Moysaica lege dicatur: nihil enim ad perfectum perduxit lex, nonnullos sanctorum in ueteri testamento perfectos legimus extitisse, quia transcendentes legis imperium sub euangelica perfectione uixerunt, scientes quod iustis lex non est posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, et cetera.
Sciendum sane hanc obseruantiam Quadragensimae, quamdiu ecclesiae illius primitiuae perfectio inuiolata permansit, penitus non fuisse. non enim praecepti huius necessitate nec quasi legali sanctione constricti artissimis ieiuniorum terminis claudebantur, qui totum anni spatium aequali ieiunio concludebant.