Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quidquid enim imperatiue decernitur, mortem inrogat non inpletum: quaecumque uero suadentur potius quam iubentur, facta prosunt, infacta non puniunt. et idcirco aut omnia haec aut certe quaedam pro causa, pro loco, pro modo, pro tempore circumspecte agere nos maiores nostri et prouide obseruare iusserunt, quia si congrue horum aliquid actitetur, aptum atque conueniens, si incongrue, ineptum esse constat ac noxium. acsi uelit quis in fratris aduentu, in quo Christum debet humanitate reficere et gratissima susceptione conplecti, austeritatem ieiunii custodire, nonne [*]( 1 meruit 0 4 non om. FO 7 ut] -et Bl 9 rursus 0 ereditur 0 ceditur K 12 haec] heo in 0: quae K ea c 14 ut puta nt BFl 17 perceptio Bl 19 optmenda BF paulolum K 20 quicquid 0 enim om, 0 inperatiue 0 22 infecta F2Κυ inperfecta 0 23 aut (ante omnia) K: ∗nt B, in F ut deletum ut 0 pro causa om. K 26 agitetur F 27 uellit Bl uellet K1 29 auctoritatem JB* austorit. B\'Fl inbumanitates K1 )
uel si, cum defectio et inbecillitas carnis reparationem uirium escae perceptione deposcit, non adquiescat aliquis rigorem abstinentiae relaxare, nonne magis crudelis sui corporis homicida quam salutis prouisor est aestimandus? ita . etiam cum tempus festiuitatis escarum congruum fotum et refectionem necessariae absolutionis indulget, si quis ieiuniorum\' rigidam obseruantiam indisrupte uoluerit retentare, necesse est ut non tam religiosus quam inconditus atque inrationabilis habeatur.