Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quamobrem nunc quaerendum est quid super ieiuniorum statu decernere debeamus, utrumnam similiter et ipsum bonum esse eo modo quo iustitiam, prudentiam, fortitudinem ac temperantiam diximus, quae in partem contrariam penitus transire non possunt, an medium quid, quod interdum factum possit prodesse et interdum praetermissum condemnare non possit, quodque nonnumquam egisse reprehensibile sit, nonnumquam praetermisisse laudabile.
si enim in illa definitione uirtutum etiam ieiunium censeamus, ut inter principalia bona ciborum abstinentia conlocetur, erit profecto eorum mala et criminosa perceptio. quidquid enim principali bono contrarium est, sine dubio principale malum esse censendum est. quod definiri a nobis scripturarum sanctarum non permittit auctoritas.